REGI à SECRETIORIBUS CONSILIIS, &c.
UM tanta auribus tuis obstrepat vatum nequiflimorum turba, nihil eft cur queraris aliquid inufitatum tibi contigiffe, ubi præclarum hoc argumentum meis etiam numeris violatum confpexeris. Quantum virtute bellica præstant Britanni, recens ex rebus geftis teftatur gloria; quam vero in humanioribus pacis studiis non emineamus, indicio funt quos nuper in lucem emifimus verficuli. Quod fi CONGREVIUS ille tuus divino, quo folet, furore correptus materiam hanc non exornaffet, vix tanti effet ipfa pax, ut
illa lætaremur tot perditissimis Poetis tam misere decantata. At, dum alios insector, mei ipfius oblitus fuisse videor, qui haud minores forsan ex Latinis tibi molestias allaturus sum, quam quas illi ex vernaculis fuis carminibus attulerunt; nifi quod inter ipfos cruciatus lenimentum aliquod dolori tribuit tormenti varietas. Nec quidem unquam adduci possem, ut poema patrio fermone confcriptum oculis tuis subjiceram, qui ab iftis conatibus cæteros omnes scribendo non minus deterres, quam favendo excitaveris.
Pax GULIELMI Auspiciis Europæ reddita, 1697.
Poftquam ingens clamorque virum, ftrepitusque
Atque omnis belli cecidit fragor; afpice, Cæfar, Quæ tibi foliciti, turba importuna, Poetæ Munera deducunt: generofæ a pectore flammæ, Diræque arınorum effigies, fimulachraque belli Tristia diffugiant: O tandem absiste triumphis Expletus, penitusque animo totum excute Martem. Non ultra ante oculos numeroso milite campi Miscentur, folito nec fervent arva tumultu; Stat circum alta quies, curvoque innixus aratro Defertas fossas, et caftra minantia caftris Rusticus invertit, tacita formidine luftrans Horroremque loci, et funestos stragibus agros. Jamque fuper vallum et munimina longa virefcit Expectata seges, jam propugnacula rident Vere novo; infuetos mirabitur incola culmos, Luxuriemque foli, et turgentem a sanguine messem. Afpicis ut toto excitus venit advena mundo Bellorum invisens sedem, et confufa ruinis
Oppida, et everfos flammarum turbine muros! Ut trepidos rerum Annales, triftemque laborum Inquirit feriem, attonitis ut spectat ocellis Semirutas turres, et adhuc polluta cruore Flumina, famososque ORMONDI volnere campós! Hic, ubi faxa jacent disperso infecta cerebro, Atque interruptis hiscunt divortia muris, Vexillum intrepidus * fixit, cui tempora dudum Budenses palmæ, peregrinaque laurus obumbrat. Ille ruens aciem in mediam, qua ferrea grando Sparfa furit circum, et plumbidenfiffimus imber, Sulphuream noctem, tetrasque bitumine nubes Ingreditur, crebroque rubentem fulgure fumum. Ut vario anfractu, et disjectis undique saxis Mænia difcedunt, scopulisque inmane minantur Desuper horrificis, & formidabile pendent !
Hic peftem occultam, & fœcundas fulphure moles Cernere erat, magno quas inter mota tumultu. Prælia fervebant; fubito cum clauftra fragore Horrendum disrupta tonant, femiuftaque membra, Fumantesque artus, laniataque corpora lethum Corripit informe, et rotat ater in æthere turbo. Sic, poftquam Enceladi dejecit fulmine fratres Cœlicolum pater, et vetuit contemnere divos:
* Honoratifimus D. Dominus CUTTS, Baro de Gowran, &c.
« ΠροηγούμενηΣυνέχεια » |